♣_______Page mise à jour le 15 janvier 2018 vers 00h50 TUC |
I | Ego, Nephi, a bonis parentibus natus, ideo in omni patris scientia aliquantum doctus sum ; et, cum multa tristia per uitam uidissem, Domini autem magna dona tenuissem, ita, cum Dei benignitatem mysteriaque didicissem, illis ergo causis uitae meae annales tabulas feci. |
II | Ita annales tabulas facio patris mei sermone utens, id est cum Iudaeorum scientia et Aegyptorum sermone. |
III | Et scio annales tabulas a me factas ueras esse, et eas ipsa mea manu facio, et eas pro rebus quas cognoui facio. |
IV | Nam tempus fuit ubi Sedeciae (Iudae regis) primo regni anno ineunte, (cum pater Lehi totam uitam Hierosolymis egisset), eodem anno multi fuerunt prophetae qui prophetizarent populo paenitendum esse ne magna Hierosolyma urbs deleretur. |
V | Itaque tempus fuit ubi Lehi pater in itinere, ita, toto ipso animo Dominum pro populo suo orauit. |
VI | Et tempus fuit ubi, dum Dominum orat, ignis columna aduenit, in saxo stans ante eum ; et multa uidit audiuitque ; et, pro illis rebus quas uidit audiuitque, permultum horruit et tremuit. |
VII | Et tempus fuit ubi domum Hierosolyma rediit ; et in lectum se praecipitauit, a Spiritu et uisis rebus oneratus. |
VIII | Et, dum sic a Spiritu onerabatur, uisione ita ereptus est ut etiam uideret caelum apertum, et sentiret se Deum in solio sedentem intueri, permulto angelorum concursu circumfusum, qui uiderentur Deum suum canere et laudare. |
IX | Et tempus fuit ubi uidit Aliquem de medio caelo descendentem, et adspexit illum splendidiorem esse quam sol per horam septimam. |
X | Et duodecim alios eum sequentes uidit, et splendidiores caelorum stellis erant. |
XI | Et descenderunt et processerunt in terrarum superficie, et primus illorum constitit ante patrem et ei librum dedit et imperauit ut legeret. |
XII | Et tempus fuit ubi, dum legit, Domini Spiritu completus est. |
XIII | Et legit, dicens « Vae ! Vae Hierosolymis ! nam abominanda tua inspexi ! » Ita, et multa de Hierosolymis pater legit : urbem istam una cum incolis suis deletum iri ; multos gladio perituros esse, et multos Babylona captiuos deductum iri. |
XIV | Et tempus fuit ubi multis et magnis et miris rebus uisis pater clamans multa Domino dixit, in quibus « Magna et mira sunt opera tua, o Domine Omnipotens ! Solium tibi altum in caelo et potentia, benignitas misericordiaque tua in omnibus terrae incolis est ; et, quod misericors es, non patieris quin qui ad te ueniant perituri sint. » |
XV | Et illo sermonis modo pater Deum laudauit ; nam laetabatur anima eius et cor totum replebatur rebus quas uiderat, ita, quas Dominus ei praebuisset. |
XVI | Nunc autem, ego, Nephi, non omnia quae pater scripsit narraturus sum, nam multa scripsit quae in uisionibus somniisque uiderat ; et multa quoque scripsit quae prophetizauit et filiis suis dixit, quae non tota narrabo. |
XVII | Sed uitae meae acta narraturus sum. En ecce, patris tabularum compendium facio in tabulis quas meis manibus feci ; itaque, ubi patris tabulae contractae erunt, uitae meae narrationem faciam. |
XVIII | Itaque uos scire mihi placet, cum Dominus tot miras res patri meo, Lehi, ostendisset, ita, de Hierosolymis deletis, en ecce, patrem per populum adiisse et prophetizare incepisse et quae uisa auditaque essent ei nuntiare. |
XIX | Et tempus fuit ubi Iudaei pro rebus de quibus in istos testimonium dicere solebat illum deriserunt, nam uero de istorum malignitate et abominandis testimonia dicebat et testabatur istis rebus, quas uiderat et audiuerat atque etiam in libro legerat, aperte nuntiari Messiam uenturum et orbem terrarum redempturum esse. |
XX | Quae ubi Iudaei audiuerunt, patri irati sunt ; ita, sicut pristinis prophetis irati erant, quos expulerant et lapidauerant et occiderant ; et patri quoque insidiati sunt ut uitam illi auferrent. Sed en ecce, ego, Nephi, uobis ostendam dulces Domini misericordias in omnibus manere quos pro fide elegerit, et illos sic tam potentes fieri ut liberandi potestas illis sit. |
I | Nam, en ecce, tempus fuit ubi Dominus patrem meum adlocutus est, ita, in somnio, et ei dixit : « Benediceris, Lehi, pro rebus quas fecisti ; et, quia fidelis fuisti et populo quae tibi imperaueram nuntiauisti, en ecce, experitur ut uitam tibi auferat. » |
II | Et tempus fuit ubi Dominus in somnio patrem iussit suos cogere et in deserta decedere. |
III | Et tempus fuit ubi Domini uerbo obsecutus est ; itaque fecit quae a Domino imperata erant. |
IV | Et tempus fuit ubi in deserta decessit. Et domum reliquit, et hereditatis terram et aurum et argentum et pretiosa sua ; nihil secum cepit nisi familiam et copias et contubernia ; atque in deserta decessit. |
V | Et processit usque ad limina quae prope mare Rubrum sunt ; et iter in desertis fecit in liminibus quae prope mare Rubrum sunt ; et in desertis iter fecit cum familia, in qua erat mater mea Sariah, et fratres seniores Laman et Lemuel et Sam. |
VI | Et tempus fuit ubi, itinere tres dies in desertis facto, contubernium in ualle apud aquae flumen constituit. |
VII | Et tempus fuit ubi aram saxeam fecit ; et oblationem Domino dedit et Domino, Deo nostro, gratias egit. |
VIII | Et tempus fuit ubi flumini nomen Laman dedit, quod in mare Rubrum influebat ; et uallis in liminibus erat, prope ostium. |
IX | Et ubi pater uidit fluminis aquas in maris Rubri fontes influere, filium Laman sic adlocutus est, dicens : « O utinam fluminis huius similis esses, quod perpetue influit usque in omnis aequitatis fontem ! ». |
X | Et filio Lemuel item dixit : « O utinam uallis huius similis esses, solidus aequusque, et Domini praecepta continuo seruans ! ». |
XI | Hoc autem dicebat quia Laman et Lemuel rigida ceruice erant ; nam en ecce, multum de patre querebantur, quod fanaticus esset et se ex Hierosolymitanis finibus deduxisset ut hereditatis suae fines relinquerent, et aurum, et argentum, et pretiosa sua, ut in desertis perirent. Quod fecerat, ut dicebant, pro uesanis animi sui somniis. |
XII | Et ita Laman Lemuelque, maiores natu, de patre querebantur. Et querebantur quia nesciebant quomodo Deus qui eos creauerat agere soleret. |
XIII | Neque putabant Hierosolyma, illam urbem, deleri posse secundum prophetarum uerba. Et Iudaeorum similes erant qui Hierosolymis erant, qui experiebantur ut patri uitam auferrent. |
XIV | Et tempus fuit ubi pater istos tam uehementer in Lemuel ualle adlocutus est, Spiritu completus, ut eorum corpora ante illum tremuerint. Et istos sic confutauit ut nihil in eum dicere ausi sint ; itaque egerunt quae pater imperabat. |
XV | Et pater in contubernio manebat. |
XVI | Et tempus fuit ubi ego, Nephi, quia minimus natu, attamen alta statura eram et Dei mysteria acriter cognouisse uolebam, ideo Dominum inuocaui ; en ecce me inuisit et ita animum molliuit ut omnia a patre dicta uerba crederem ; itaque illi non reclamaui sicut fratres mei. |
XVII | Et fratrem Sam adlocutus sum, eum docens quas res Dominus Sancto Spiritu suo mihi ostenderat. Et euenit ut dictis meis crederet. |
XVIII | At en ecce, Laman Lemuelque noluerunt dicta mea audire ; et, eorum induratos animos maerens, pro eis Dominum inuocaui. |
XIX | Et tempus fuit ubi Dominus me adlocutus est, dicens : « Benedictus es, Nephi, pro fide tua, qui me diligenter, humili animo, quaesiueris. |
XX | Et si praecepta mea seruaueris, uobis prosperabitur et ad promissam terram deducemini, ita, terram quam uobis paraui, ita, terram omnibus ceteris terris potiorem. |
XXI | Et si fratres in te rebellauerint, e Domini praesentia tollentur. |
XXII | Et si praecepta mea seruaueris, fratrum praefectus ac monitor fies. |
XXIII | Nam en ecce, ubi in me rebellabunt, istos exsecrabor, ita, exsecratione ingenti, neque quicquam aduersus tuos posteros isti poterunt, nisi illi in me rebellauerint. |
XXIV | Et si illi in me rebellauerint, isti se illis pestem praebebunt ad illos in memoriae uia excitandos. » |
I | Et tempus fuit ubi ego, Nephi, cum Domino conlocutus, ad patris contubernium rediui. |
II | Et tempus fuit ubi me sic adlocutus est, dicens : « En ecce, somnium mihi fuit, in quo Dominus iussit te et fratres tuos Hierosolyma redire. |
III | « Nam en ecce, Labanus Iudaeorum annales tabulas habet atque auorum meorum recensionem, et in aereis tabulis impressae sunt. |
IV | « Itaque Dominus iussit te fratresque tuos Labanis domum ingredi annales tabulas quaesitum, et cum illis huc in deserta reuenire. |
V | « Et nunc, en ecce, fratres tui murmurant, dicentes aliquid duri ex eis a me requisitum esse ; at ecce, non ego id ex eis requisiui, sed Domini praeceptum est. |
VI | « Decede igitur, fili mi, et a Domino tibi fauebitur qui nunquam murmuraueris. » |
VII | Et tempus fuit ubi ego, Nephi, patri dixi : « Ibo et quod Dominus imperauit faciam, nam scio Dominum nihil hominibus imperare nisi eam viam parauerit qua agi possint quae imperat. » |
VIII | Quibus auditis uerbis, tempus fuit ubi pater maxime gauisus est, nam sciebat me a Domino benedictum esse. |
IX | Et ego, Nephi, et fratres iter per deserta cum contuberniis incepimus ad Hierosolymitanos fines adeundos. |
X | Et tempus fuit ubi, Hierosolymitanos fines adgressi, ego fratresque consuluimus. |
XI | Et sors ducta est ut uideretur quis nostrum Labani domum intraret. Et Laman fratris sors exiit ; et Laman Labani domum intrauit, et cum eo conlocutus est cum domi sedebat. |
XII | Et a Labano quaesiuit annales tabulas quae in aere impressae erant cum patris auorum recensione. |
XIII | Et en ecce tempus fuit ubi Labanus iratus est et eum domo expulit ; noluit autem annales tabulas ei committi. Itaque ei dixit : « En ecce, latro es, et te necaturus sum. » |
XIV | At Laman domo effugit et nobis dixit quid Labanus fecisset. Et maximo dolore inuadi coepimus, et fratres ad patrem in deserta redituri erant. |
XV | Sed en ecce eis dixi : « Vt Dominus uiuit atque uiuimus, non ad patrem in deserta decedemus nisi egerimus quae Dominus imperauit. |
XVI | Ideo fideliter Domini praecepta seruemus ; itaque in hereditatis paternae fines decedamus, nam en ecce illic aurum et argentum et cunctas diuitias reliquit. Et illa omnia e Domini praeceptis fecit. |
XVII | Nam sciebat Hierosolyma deletum iri populi malignitatis causa. |
XVIII | Nam en ecce, prophetarum uerba reiecerunt. Itaque, si pater, fugere iussus, in finibus mansisset, en ecce itidem periisset. Itaque illi fines fugiendi erant. |
XIX | Et en ecce, Deus censet a nobis has tabulas haberi, ut pro liberis patrum sermonem seruemus ; |
XX | et idem ut pro eis seruentur uerba quae omnium sanctorum prophetarum oribus dicta sunt, quae a Dei Spiritu et potestate illis demissa sunt ab orbe nascente usque ad haec tempora. » |
XXI | Et tempus fuit ubi hoc sermonis modo fratribus persuasi fideliter Domini praecepta seruare. |
XXII | Et tempus fuit ubi in hereditatis nostrae fines decessimus atque aurum et argentum et pretiosas res recollegimus. |
XXIII | Quibus rebus coactis, Labani domum petiuimus. |
XXIV | Et tempus fuit ubi Labani domum intrauimus et ab eo quaesiuimus ut nobis committeret tabulas quae in aere impressae erant, pro quibus aurum et argentum et omnes res pretiosas isti daremus. |
XXV | Et tempus fuit ubi Labanus, qui res nostras conspexisset et permagno aestimaret, illas ualde concupiuit ; itaque nos expulit et seruos misit qui nos necarent, ut iste nostras res haberet. |
XXVI | Et tempus fuit ubi ante Labani seruos fugimus et res nostrae nobis deserendae fuerunt, et inter Labani manus demissae sunt. |
XXVII | Et tempus fuit ubi in deserta fugimus nec Labani serui nos adepti sunt, et in cauo saxo latuimus. |
XXVIII | Et tempus fuit ubi Laman in me iratus est et etiam in patrem ; Lemuel quoque iratus est, nam Laman fratris uerba audire solebat. Itaque Laman Lamuelque nobis acerba dixerunt, nobis minoribus natu fratribus, et nos, ita, baculo uerberauerunt. |
XXIX | Et tempus fuit ubi, dum baculo nos uerberant, en ecce, angelus Domini aduenit ante istos statum, et istis ita dixit : « Cur minorem fratrem baculo uerberatis ? An nescitis Dominum illum eligisse qui praefectus uester esset, iniquitatum uestrarum causa ? En ecce, Hierosolyma discessuri estis, et Dominus Labanum manibus uestris tradet. » |
XXX | Quibus uerbis dictis, angelus abiit. |
XXXI | Postquam tamen angelus abiit, Laman Lemuelque denuo murmurauerunt, dicentes :« Quomodo Dominus manibus nostris Labanum tradere poterit ? En ecce, potens uir est, et quinquaginta hominibus imperare potest, ita, quinquaginta etiam necare potest ; tunc, cur haud nos ? » |
I | Et tempus fuit ubi cum fratribus conlocutus sum, dicens : « Hierosolyma redeamus et fideliter Domini praecepta seruemus ; nam en ecce, toto terrarum orbe potentior est ; cur non potentior sit quam Labanus cum quinquaginta suis, ita, aut etiam decem milibus ? |
II | Itaque eamus, tam fortes simus quam Moyses, nam uere Rubri maris aquas adlocutus est et se huc et illuc aperuerunt et patres transiuerunt et ut uado quodam captiuitatem effugerunt et Pharaonis exercitus eos secuti sunt et rubri Maris aquis immersi sunt. |
III | Ecce autem, scitis illa uera esse et scitis angelum quoque uos adlocutum esse ; num dubitare potestis ? Eamus : Dominus enim nos liberare potest, ut patres liberauit - et Labanum occidere, ut Aegyptos occidit. » |
IV | Postquam autem haec dixi, iracundi etiam erant neque a querelis cessabant ; attamen post me usque incesserunt quoad ante Hierosolymorum moenia peruenimus. |
V | Et nox erat ; et eos extra moenia abdidi. Et postquam abditi sunt, ego, Nephi, in urbem me insinuaui et ad Labani aedes progressus sum. |
VI | Et a Spiritu deducebar, nondum sciens quid facturus essem. |
VII | Progrediebar tamen et, cum prope Labani aedes aduenirem, hominem uidi et humum ceciderat ante me nam uino ebrius erat. |
VIII | Et cum istuc perueni, uidi istum Labanum esse. |
IX | Et istius gladium uidi et eum e uagina eduxi ; et eius capulus ex auro mero erat, et peritissima arte erat et uidi laminam e pretiosissimo chalybe esse. |
X | Et tempus fuit ubi a Spiritu Labanum necare coactus sum ; sed in animo putaui : Numquam ullo tempore hominis sanguinem effusi. Et tergiuersabar neque optabam ut iste mihi necandus esset. |
XI | Et Spiritus hoc etiam mihi dixit : « En ecce, Dominus istum manibus tuis tradidit. » Ita, et etiam sciebam istum mihi uitam auferre expertum esse ; ita, Domini etiam praecepta audire nolebat, et res nostras eripuerat. |
XII | Et tempus fuit ubi Domini Spiritus rursus mihi dixit : « Istum neca, quem Dominus manibus tuis tradiderit ; |
XIII | En ecce, Dominus malos ad perniciem induxit ut iusta cogitata perficerentur. Potius expedit ut unus moriatur homo et non tota gens pereat, impia facta. » |
XIV | Et tunc, ego, Nephi, illis uerbis auditis, uerba recordatus sum quae Dominus mihi in desertis dixerat : « Posteri tui, si praecepta mea seruauerint, in promissa terra florebunt. » |
XV | Ita, et hoc quoque putaui illos Domini praecepta secundum Moysis legem seruare nequituros esse nisi illis lex foret. |
XVI | Et hoc quoque sciebam legem in aereis tabulis impressam esse. |
XVII | Et hoc praeterea sciebam Dominum manibus meis Labanum tradidisse ut e praeceptis annales tabulas haberem. |
XVIII | Itaque Spiritus uoci parui et Labanum capillis deprehendi et istius gladio caput exsecui. |
Iudith Holopherni caput decidit quod Michelangelo da Caravaggio pinxit et VVikipedia in illius pagina reddit |
XIX | Et postquam istius gladio caput exsecui, istius uestem abripui, qua corpus meum totum uestiui ; et istius arma in cingulo suspendi. |
XX | Quo facto, ad Labani thesaurum processi. Et dum ad Labani thesaurum procedo, en ecce, uidi Labani seruum cui erant thesauri claues. Et ei imperaui, Labani uocem imitans, ut me ad thesaurum deduceret. |
XXI | Et putauit me Labanum dominum esse, nam uestem uidebat et gladium quem in cingulo suspenderam. |
XXII | Et mecum de Iudaeorum patribus locutus est, sciens Labanum dominum nocte inter eos abiisse. |
XXIII | Quocum sic locutus sum ut fecisset Labanus. |
XXIV | Et ei quoque dixi scripta in aereis tabulis mihi ad maiores fratres deferenda, qui extra moenia erant. |
XXV | Et eum quoque iussi me consequi. |
XXVI | Et ille, qui putaret me de Ecclesiae fratribus loqui et uere istum Labanum quem necauissem esse, ideo me consecutus est. |
XXVII | Et multa de Iudaeorum patribus dixit, cum ad fratres qui extra moenia erant procedebam. |
XXVIII | Et tempus fuit ubi Laman, me uiso, perterritus est, et Lemuel et Sam. Et e praesentia mea effugerunt ; nam putabant se Labanum uidere et me ab isto occisum esse et itidem istum temptare sibi uitam auferre. |
XXIX | Et tempus fuit ubi eos uocaui et me audiuerunt ; itaque effugere desierunt. |
XXX | Et tempus fuit ubi Labani seruus, fratres meos intuens, intremuit et a me fugiturus et Hierosolyma rediturus erat. |
XXXI | At tamen ego, Nephi, alta statura uir et magna Domini ui impletus, Labani seruum cepi et tenui ne fugeret. |
XII | Et tempus fuit ubi cum eo locutus sum, ei dicens nos, si uerba nostra audiret, ut Dominus uiuit ac uiuo, si igitur uerba audiret nostra, ei uitam relicturos esse. |
XIII | Et ei dixi, ita, iureiurando, nihil ei timendum esse, eum liberum uirum sicut et nos fore, si in deserta nobiscum discederet. |
XIV | Et eum etiam adlocutus sum, dicens : Dominus profecto nos hoc facere iussit ; nonne Domini praecepta diligenter seruanda sunt ? Itaque, si in deserta ad patrem meum decedes, locum quemdam inter nos tenebis. |
XV | Et tempus fuit ubi Zoram fortior factus est cum uerba mea audiret. Zoram autem serui nomen erat ; et iurauit se nobiscum in deserta discessurum esse. Ita, et quoque iurauit se nobiscum semper mansurum esse. |
XVI | Huius enim causa cupiebamus eum nobiscum manere : ne Iudaei docerentur nos in deserta fugisse, ne isti nos prosequerentur et occiderent. |
XVII | Et tempus fuit ubi, cum Zoram iurauisset, ab eo nobis non iam timendum fuit. |
XVIII | Et tempus fuit ubi aereas tabulas cepimus et Labani seruum, et in deserta discessimus et ad patris contubernium iter fecimus. |